Löydetty 130 Tulokset: Ipsa
En pluam cras, hac ipsa hora, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die, qua fundata est, usque in praesens tempus. (Liber Exodus 9, 18)
Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. (Liber Exodus 12, 17)
Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit. (Liber Exodus 36, 34)
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius. (Liber Leviticus 12, 4)
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. (Liber Leviticus 13, 26)
et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur. (Liber Leviticus 21, 3)
eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo conventus, ut custodiant, quae sibi fuerint commendata; opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis”. (Liber Numeri 8, 26)
ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an muratae; (Liber Numeri 13, 19)
— Terra Raphaim reputata est et ipsa olim habitaverunt Raphaim in ea, quos Ammonitae vocant Zomzommim, (Liber Deuteronomii 2, 20)
Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius. (Liber Deuteronomii 13, 17)
Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula, quae ibi erat. (Liber Iosue 2, 6)
Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus. (Liber Iosue 6, 17)