Fundar 173 Resultados para: Noli
Ne agas nimis impie et noli esse stultus! Cur mori debeas in tempore non tuo? (Liber Ecclesiastes 7, 17)
da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, (Liber Sapientiae 9, 4)
In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter; (Liber Ecclesiasticus 3, 24)
Noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii. (Liber Ecclesiasticus 4, 32)
Noli citatus esse in lingua tua et pavidus et remissus in operibus tuis. (Liber Ecclesiasticus 4, 34)
Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi. (Liber Ecclesiasticus 4, 35)
De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)
Noli facere mala, et mala non te apprehendent; (Liber Ecclesiasticus 7, 1)
Noli quaerere a Domino ducatum neque a rege cathedram honoris. (Liber Ecclesiasticus 7, 4)
Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est; et penes regem noli velle videri sapiens. (Liber Ecclesiasticus 7, 5)
Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)