Fundar 1504 Resultados para: Omnes
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Epistula ad Romanos 3, 12)
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio: (Epistula ad Romanos 3, 22)
omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, (Epistula ad Romanos 3, 23)
Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae; (Epistula ad Romanos 5, 18)
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; (Epistula ad Romanos 9, 6)
neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “In Isaac vocabitur tibi semen”. (Epistula ad Romanos 9, 7)
Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: (Epistula ad Romanos 10, 12)
Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “Domine, quis credidit auditui nostro?”. (Epistula ad Romanos 10, 16)
Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur! (Epistula ad Romanos 11, 32)
Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei; (Epistula ad Romanos 14, 10)
Et iterum: “Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi”. (Epistula ad Romanos 15, 11)