Fundar 1504 Resultados para: Omnes
Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos. (Epistula ad Romanos 16, 15)
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi. (Epistula ad Romanos 16, 16)
Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. (Epistula ad Romanos 16, 19)
Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)
Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. (Epistula I ad Corinthios 7, 7)
De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)
Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. (Epistula I ad Corinthios 9, 24)
Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt (Epistula I ad Corinthios 10, 1)
et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (Epistula I ad Corinthios 10, 2)
et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt (Epistula I ad Corinthios 10, 3)
et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus. (Epistula I ad Corinthios 10, 4)
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur. (Epistula I ad Corinthios 10, 17)