Fundar 350 Resultados para: Spiritus Dei viventis

  • Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. (Liber Psalmorum 135, 17)

  • Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. (Liber Psalmorum 142, 4)

  • Et anxiatus est in me spiritus meus, in medio mei obriguit cor meum. (Liber Psalmorum 143, 4)

  • Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non abscondas faciem tuam a me, ne similis fiam descendentibus in lacum. (Liber Psalmorum 143, 7)

  • Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; (Liber Psalmorum 143, 10)

  • Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum. (Liber Psalmorum 146, 4)

  • Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae. (Liber Psalmorum 147, 18)

  • ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius, (Liber Psalmorum 148, 8)

  • Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones istos, (Liber I Maccabaeorum 13, 7)

  • ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter putredinem. (Liber II Maccabaeorum 9, 9)

  • prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens utrisque manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitae ac spiritus, ut haec ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est. (Liber II Maccabaeorum 14, 46)

  • Cor gaudens exhilarat faciem, in maerore animi deicitur spiritus. (Liber Proverbiorum 15, 13)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina