Fundar 350 Resultados para: Spiritus Dei viventis

  • Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus. (Liber Proverbiorum 16, 18)

  • Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa. (Liber Proverbiorum 17, 22)

  • Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)

  • Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur. (Liber Ecclesiastes 1, 6)

  • Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 1, 14)

  • Dedique cor meum, ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod (Liber Ecclesiastes 1, 17)

  • Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores, in quibus sudaveram, et ecce in omnibus vanitas et afflictio spiritus, et nihil lucri esse sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 11)

  • Et idcirco taeduit me vitae meae, quia malum mihi est, quod sub sole fit; cuncta enim vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 17)

  • Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi et congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 26)

  • Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 3, 19)

  • Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram? (Liber Ecclesiastes 3, 21)

  • Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 4)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina