Fundar 39 Resultados para: dicat

  • Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel, (Liber Psalmorum 129, 1)

  • Corripe amicum, ne forte fecerit malum et ipse dicat: “Non feci”; aut, si fecerit, ne iterum addat facere. (Liber Ecclesiasticus 19, 13)

  • ne forte mittat super te sortem et dicat tibi: (Liber Ecclesiasticus 37, 10)

  • Perversa cogitatio vestra! Numquid quasi lutum reputabitur figulus, ut dicat opus factori suo: “Non fecisti me”; et figmentum dicat fictori suo: “Non intellegis”? (Liber Isaiae 29, 16)

  • Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: “Redde!”. (Liber Isaiae 42, 22)

  • Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: “Separatione dividet me Dominus a populo suo”. Et non dicat eunuchus: “Ecce, ego lignum aridum”. (Liber Isaiae 56, 3)

  • Responderunt secundo atque dixerunt: “Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus”. (Prophetia Danielis 2, 7)

  • et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius et dicat ei: “Quid facis?”. (Prophetia Danielis 4, 32)

  • Concidite vomeres vestros in gladios et falces vestras in lanceas; infirmus dicat: “Fortis ego sum”. (Prophetia Ioel 4, 10)

  • Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam. (Prophetia Habacuc 2, 1)

  • et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. (Evangelium secundum Lucam 11, 7)

  • et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. (Evangelium secundum Lucam 14, 9)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina