Fundar 1865 Resultados para: domini

  • et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 17, 4)

  • Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino; (Liber Leviticus 17, 6)

  • Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. (Liber Leviticus 19, 8)

  • Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)

  • Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 21, 12)

  • Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui. (Liber Leviticus 21, 21)

  • “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae. (Liber Leviticus 23, 2)

  • Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis. (Liber Leviticus 23, 4)

  • Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est. (Liber Leviticus 23, 5)

  • Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. (Liber Leviticus 23, 6)

  • Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis incensum Domino, holocausta et oblationes similae, sacrificia et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei; (Liber Leviticus 23, 37)

  • praeter sabbata Domini donaque vestra et omnia, quae offeretis ex voto vel quae sponte tribuetis Domino. (Liber Leviticus 23, 38)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina