Fundar 1865 Resultados para: domini

  • mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini; omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur”. (Liber Leviticus 6, 11)

  • Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. (Liber Leviticus 7, 25)

  • Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino. (Liber Leviticus 7, 30)

  • Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur; (Liber Leviticus 7, 35)

  • Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi conventus observantes observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est”. (Liber Leviticus 8, 35)

  • Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo; (Liber Leviticus 9, 23)

  • Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos”. Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi. (Liber Leviticus 10, 7)

  • Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant: “Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 10, 12)

  • Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et filiis tuis de incensis Domini, sicut praeceptum est mihi. (Liber Leviticus 10, 13)

  • “Cur non comedistis sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod sanctum sanctorum est, et datum vobis, ut portetis iniquitatem coetus in expiationem eorum in conspectu Domini; (Liber Leviticus 10, 17)

  • Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti. (Liber Leviticus 15, 14)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum Aaron, quando appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt, (Liber Leviticus 16, 1)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina