Fundar 364 Resultados para: maledictionem furtum furtum iusiurandum mendacium iudicium iudicium et exitium

  • Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel, (Liber II Regum 17, 34)

  • Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Rebla, qui locutus est cum eo iudicium. (Liber II Regum 25, 6)

  • Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)

  • tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam. (Liber II Paralipomenon 6, 23)

  • tu exaudies de caelo preces eorum et obsecrationem, et facies iudicium eorum. (Liber II Paralipomenon 6, 35)

  • ut exaudias de caelo, de loco habitationis tuae, preces eorum et supplicationes eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo, qui peccavit tibi; (Liber II Paralipomenon 6, 39)

  • Et praecipiens iudicibus: “Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis. (Liber II Paralipomenon 19, 6)

  • Cum ergo iudicium faceret Iehu in domum Achab, invenit principes Iudae et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei, et interfecit illos. (Liber II Paralipomenon 22, 8)

  • Esdras enim applicavit cor suum, ut investigaret et impleret legem Domini et faceret et doceret in Israel praeceptum et iudicium. (Liber Esdrae 7, 10)

  • Et omnis, qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter, iudicium erit de eo, sive in mortem sive in exsilium sive in damnum substantiae eius vel certe in carcerem”. (Liber Esdrae 7, 26)

  • eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis, et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. (Liber Nehemiae 13, 2)

  • Et dixit: “Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam”. (Liber Thobis 6, 13)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina