Fundar 364 Resultados para: maledictionem furtum furtum iusiurandum mendacium iudicium iudicium et exitium

  • Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis”. Et dixit Thobias: “Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes”. Et Raguel dixit ei: “Facio; et ipsa datur tibi secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum est tibi illam dari. Duc sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli bene disponat vobis, fili, hac nocte et faciat misericordiam et pacem”. (Liber Thobis 7, 11)

  • Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et, apprehensa manu illius, tradidit eam illi et dixit: “Duc secundum legem et iudicium, quod scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem”. (Liber Thobis 7, 12)

  • Et vocavit matrem eius et praecepit afferri chartam, ut faceret conscriptionem coniugii et quemadmodum tradidit illam uxorem ei secundum iudicium legis Moysis. Et attulit mater illius chartam, et ille scripsit et signavit. (Liber Thobis 7, 13)

  • Et dixit ad eum Achior dux filiorum Ammon: “Audiat dominus meus verbum ex ore servi tui, et referam tibi veritatem de populo isto, qui inhabitat montana ista iuxta te, et non exibit mendacium ex ore servi tui. (Liber Iudith 5, 5)

  • Et dixit ad eum Iudith: “Sume verba ancillae tuae, et loquatur ancilla tua ante faciem tuam et non nuntiabo mendacium domino meo in hac nocte. (Liber Iudith 11, 5)

  • Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est? (Liber Iob 8, 3)

  • Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si iudicium, quis eum arcesserit? (Liber Iob 9, 19)

  • Numquid pro Deo profertis mendacium et pro illo loquimini dolos? (Liber Iob 13, 7)

  • Ecce iudicium paravi; scio quod iustus inveniar. (Liber Iob 13, 18)

  • Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium? (Liber Iob 14, 3)

  • timete a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est; et scitote esse iudicium”. (Liber Iob 19, 29)

  • Numquid pro tua pietate arguet te et veniet tecum in iudicium? (Liber Iob 22, 4)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina