Fundar 260 Resultados para: viginti

  • et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos. (Liber Exodus 27, 10)

  • Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 27, 11)

  • In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem. (Liber Exodus 27, 16)

  • Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii ­ siclus viginti obolos habet ­; media pars sicli offeretur Domino. (Liber Exodus 30, 13)

  • Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium; (Liber Exodus 30, 14)

  • quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum. (Liber Exodus 36, 9)

  • E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum (Liber Exodus 36, 23)

  • Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas (Liber Exodus 36, 25)

  • columnae aeneae viginti cum basibus suis; unci columnarum et anuli earum argentei. (Liber Exodus 38, 10)

  • Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. (Liber Exodus 38, 18)

  • Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. (Liber Exodus 38, 24)

  • Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum. (Liber Exodus 38, 26)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina