Fundar 260 Resultados para: viginti

  • Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos. (Liber Iudicum 4, 3)

  • Loquere ad populum et, cunctis audientibus, praedica: “Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte Gelboe””. Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum decem milia remanserunt. (Liber Iudicum 7, 3)

  • Zebee autem et Salmana requiescebant in Carcar cum omni exercitu suo, quasi quindecim milia viri, qui remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti milibus bellatorum educentium gladium. (Liber Iudicum 8, 10)

  • Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir. (Liber Iudicum 10, 2)

  • Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos (Liber Iudicum 10, 3)

  • Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. (Liber Iudicum 11, 33)

  • Iudicavitque Israel in diebus Philisthim viginti annis. (Liber Iudicum 15, 20)

  • Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulcro patris sui Manue; iudicavitque Israel viginti annis. (Liber Iudicum 16, 31)

  • Recensitique sunt in die illa viginti sex milia de civitatibus Beniamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa, qui septingenti erant viri fortissimi. (Liber Iudicum 20, 15)

  • Egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo milia viros. (Liber Iudicum 20, 21)

  • Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. (Liber Iudicum 20, 35)

  • Et sic factum est ut omnes, qui ceciderant de Beniamin in die illa, essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi. (Liber Iudicum 20, 46)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina