Fundar 81 Resultados para: Audire

  • Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo (Liber Esther 3, 12)

  • Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant et audire. (Liber Esther 8, 9)

  • Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. (Liber Proverbiorum 19, 27)

  • Sponsus. Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam. (Canticum Canticorum 8, 13)

  • Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris. (Liber Ecclesiasticus 6, 34)

  • In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te. (Liber Ecclesiasticus 6, 35)

  • Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia et seras. (Liber Ecclesiasticus 28, 28)

  • Cui dixit: Hæc est requies mea, reficite lassum ; et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire. (Liber Isaiae 28, 12)

  • Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei ; (Liber Isaiae 30, 9)

  • Nolite audire Ezechiam ; hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ, (Liber Isaiae 36, 16)

  • Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere. (Liber Isaiae 43, 9)

  • Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi ; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? (Liber Isaiae 44, 8)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina