Fundar 81 Resultados para: Audire

  • Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. (Actus Apostolorum 10, 22)

  • Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino. (Actus Apostolorum 10, 33)

  • qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. (Actus Apostolorum 13, 7)

  • Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. (Actus Apostolorum 13, 44)

  • Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. (Actus Apostolorum 15, 7)

  • (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.) (Actus Apostolorum 17, 21)

  • Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. (Actus Apostolorum 25, 22)

  • Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. (Actus Apostolorum 28, 22)

  • Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque pœnitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia, et simulacra aurea, et argentea, et ærea, et lapidea, et lignea, quæ neque videre possunt, neque audire, neque ambulare, (Apocalypsis Ioannis 9, 20)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina