Fundar 727 Resultados para: Domine

  • Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël? (Actus Apostolorum 1, 6)

  • Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, (Actus Apostolorum 1, 24)

  • Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: (Actus Apostolorum 4, 24)

  • Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, (Actus Apostolorum 4, 29)

  • Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. (Actus Apostolorum 7, 58)

  • Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. (Actus Apostolorum 7, 59)

  • Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. (Actus Apostolorum 9, 5)

  • Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? (Actus Apostolorum 9, 6)

  • Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. (Actus Apostolorum 9, 10)

  • Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: (Actus Apostolorum 9, 13)

  • At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)

  • Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. (Actus Apostolorum 10, 14)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina