Fundar 22 Resultados para: Epistolas
Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. (Liber II Paralipomenon 30, 1)
Epistolas quoque scripsit plenas blasphemiæ in Dominum Deum Israël, et locutus est adversus eum: Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechiæ eruere non poterit populum suum de manu ista. (Liber II Paralipomenon 32, 17)
Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judæam : (Liber Nehemiae 2, 7)
Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites. (Liber Nehemiae 2, 9)
sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei : et Tobias mittebat epistolas ut terreret me. (Liber Nehemiae 6, 19)
et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari. (Liber Esther 1, 22)
Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)
Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant. (Liber I Maccabaeorum 10, 7)
Et consensit rex: et scripsit Jonathæ epistolas de his omnibus, hunc modum continentes: (Liber I Maccabaeorum 11, 29)
et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam: (Liber I Maccabaeorum 12, 2)
Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace. (Liber I Maccabaeorum 12, 4)
Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia. (Liber I Maccabaeorum 12, 8)