Fundar 23 Resultados para: Exaudiet

  • Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. (Liber I Samuelis 8, 18)

  • In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus. (Liber II Samuelis 22, 7)

  • Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos. (Liber II Samuelis 22, 42)

  • dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini. (Liber Iudith 4, 12)

  • Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. (Liber Iob 12, 4)

  • Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. (Liber Iob 22, 27)

  • Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. (Liber Iob 35, 12)

  • Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. (Liber Psalmorum 4, 4)

  • Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. (Liber Psalmorum 19, 7)

  • Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam. (Liber Psalmorum 54, 18)

  • Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. (Liber Psalmorum 54, 20)

  • quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. (Liber Psalmorum 57, 6)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina