Fundar 201 Resultados para: Facere

  • Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, (Liber Iudicum 4, 1)

  • Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit. (Liber Iudicum 6, 27)

  • Et dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc facite: ingrediar partem castrorum, et quod fecero, sectamini. (Liber Iudicum 7, 17)

  • Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes. (Liber Iudicum 8, 1)

  • Quibus ille respondit: Quid enim tale facere potui, quale vos fecistis? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer? (Liber Iudicum 8, 2)

  • In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum. (Liber Iudicum 8, 3)

  • ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, præcidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite. (Liber Iudicum 9, 48)

  • Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea ! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero. (Liber Iudicum 11, 35)

  • Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis. (Liber Iudicum 12, 2)

  • Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. (Liber Iudicum 13, 8)

  • Cui respondit angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. (Liber Iudicum 13, 16)

  • Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant. (Liber Iudicum 14, 10)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina