Fundar 62 Resultados para: Foras

  • Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum: (Liber Leviticus 16, 27)

  • Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus. (Liber Numeri 15, 36)

  • Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. (Liber Deuteronomii 23, 24)

  • qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël: (Liber Iudicum 12, 9)

  • Et ait Jonathas ad David: Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum, (Liber I Samuelis 20, 11)

  • sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit: Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam. (Liber II Samuelis 13, 17)

  • Quæ induta erat talari tunica: hujuscemodi enim filiæ regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam. (Liber II Samuelis 13, 18)

  • Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi. (Liber II Regum 23, 6)

  • Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini: quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. (Liber II Paralipomenon 29, 16)

  • Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio : (Liber Nehemiae 13, 8)

  • Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. (Liber Iudith 12, 5)

  • Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum, (Liber Iudith 14, 15)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina