Fundar 62 Resultados para: Foras

  • Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. (Evangelium secundum Ioannem 12, 31)

  • Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. (Evangelium secundum Ioannem 15, 6)

  • Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? (Evangelium secundum Ioannem 18, 29)

  • Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. (Evangelium secundum Ioannem 19, 4)

  • Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)

  • Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, (Actus Apostolorum 4, 15)

  • Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri, (Actus Apostolorum 5, 34)

  • Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. (Actus Apostolorum 9, 40)

  • Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant. (Actus Apostolorum 16, 13)

  • et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? (Actus Apostolorum 16, 30)

  • Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. (Actus Apostolorum 21, 5)

  • Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina