Fundar 64 Resultados para: Foris

  • Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius. (Liber II Regum 10, 24)

  • Et præcepit rex Helciæ pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal, et in luco, et universæ militiæ cæli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel. (Liber II Regum 23, 4)

  • Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini, (Liber II Paralipomenon 23, 14)

  • Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto), (Liber Esdrae 10, 13)

  • Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis. (Liber Nehemiae 13, 20)

  • Dixitque Judith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum, et observaret. (Liber Iudith 13, 5)

  • foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. (Liber Iob 31, 32)

  • Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam: (Liber Proverbiorum 1, 20)

  • nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. (Liber Proverbiorum 7, 12)

  • Dicit piger: Leo est foris ; in medio platearum occidendus sum. (Liber Proverbiorum 22, 13)

  • Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. (Liber Proverbiorum 24, 27)

  • Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? (Canticum Canticorum 8, 1)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina