Fundar 64 Resultados para: Foris

  • Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de cælo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum ejus in terra dimittite, et vinciatur ferro et ære in herbis foris, et rore cæli conspergatur, et cum feris sit pabulum ejus, donec septem tempora mutentur super eum: (Prophetia Danielis 4, 20)

  • Cum sanare vellem Israël, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. (Prophetia Osee 7, 1)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. (Prophetia Amos 5, 16)

  • Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 46)

  • Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 47)

  • Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)

  • Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 28)

  • Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)

  • At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique. (Evangelium secundum Marcum 1, 45)

  • Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, (Evangelium secundum Marcum 3, 31)

  • et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. (Evangelium secundum Marcum 3, 32)

  • Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: (Evangelium secundum Marcum 4, 11)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina