Fundar 116 Resultados para: Invicem

  • Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos. (Prophetia Danielis 13, 51)

  • quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena. (Prophetia Nahum 1, 10)

  • Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 10)

  • et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)

  • Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas. (Evangelium secundum Marcum 12, 7)

  • Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? (Evangelium secundum Marcum 16, 3)

  • Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. (Evangelium secundum Lucam 2, 15)

  • Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? (Evangelium secundum Lucam 4, 36)

  • Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. (Evangelium secundum Lucam 6, 11)

  • Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. (Evangelium secundum Lucam 7, 32)

  • Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? (Evangelium secundum Lucam 8, 25)

  • Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. (Evangelium secundum Lucam 12, 1)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina