Fundar 116 Resultados para: Invicem
Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. (Evangelium secundum Lucam 23, 12)
Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. (Evangelium secundum Lucam 24, 14)
Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? (Evangelium secundum Lucam 24, 17)
Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? (Evangelium secundum Lucam 24, 32)
Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? (Evangelium secundum Ioannem 4, 33)
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 44)
Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem: (Evangelium secundum Ioannem 6, 43)
Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? (Evangelium secundum Ioannem 6, 53)
Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)
Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 22)
Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. (Evangelium secundum Ioannem 13, 34)
In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. (Evangelium secundum Ioannem 13, 35)