Fundar 164 Resultados para: Misericordiam

  • credere Israël nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis. (Liber Ecclesiasticus 50, 26)

  • Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate, extrema terræ ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur. (Liber Isaiae 44, 23)

  • sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus. (Liber Ieremiae 9, 24)

  • Hæc enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes. (Liber Ieremiae 16, 5)

  • qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi. (Liber Ieremiae 32, 18)

  • Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster: (Liber Baruch 2, 19)

  • Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. (Prophetia Danielis 1, 9)

  • ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)

  • neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum, (Prophetia Danielis 3, 35)

  • ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. (Prophetia Danielis 3, 39)

  • Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua: (Prophetia Danielis 9, 4)

  • Dicite fratribus vestris: Populus meus ; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta. (Prophetia Osee 2, 1)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina