Fundar 164 Resultados para: Misericordiam

  • Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: (Epistula II ad Timotheum 1, 16)

  • Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. (Epistula II ad Timotheum 1, 18)

  • non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, (Epistula ad Titum 3, 5)

  • Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. (Epistula ad Hebraeos 4, 16)

  • Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. (Epistula Iacobi 2, 13)

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)

  • Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. (Epistula I Petri 2, 10)

  • vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. (Epistula Iudae 1, 21)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina