Fundar 392 Resultados para: Numquid
Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 9)
aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 10)
a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 16)
Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)
Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 23)
Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 23)
Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 22)
Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 25)
Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. (Evangelium secundum Marcum 2, 19)
Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? (Evangelium secundum Marcum 4, 21)
At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? (Evangelium secundum Marcum 14, 19)
Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? (Evangelium secundum Lucam 5, 34)