Fundar 392 Resultados para: Numquid
Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? (Evangelium secundum Ioannem 7, 35)
Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 41)
Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis? (Evangelium secundum Ioannem 7, 47)
numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? (Evangelium secundum Ioannem 7, 48)
Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? (Evangelium secundum Ioannem 7, 51)
Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 52)
Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? (Evangelium secundum Ioannem 8, 22)
Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 53)
Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)
Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? (Evangelium secundum Ioannem 9, 40)
Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire? (Evangelium secundum Ioannem 10, 21)
Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 17)