Fundar 106 Resultados para: Pacem

  • Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. (Liber Psalmorum 147, 3)

  • Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ. (Liber I Maccabaeorum 6, 49)

  • Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum: (Liber I Maccabaeorum 6, 58)

  • Et placuit sermo in conspectu regis et principum: et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. (Liber I Maccabaeorum 6, 60)

  • et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël: et exquirebant ab eis pacem. (Liber I Maccabaeorum 7, 13)

  • Judas Machabæus, et fratres ejus, et populus Judæorum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros. (Liber I Maccabaeorum 8, 20)

  • Et cognovit Jonathas: et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem. (Liber I Maccabaeorum 9, 70)

  • Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos: (Liber I Maccabaeorum 10, 4)

  • Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 11, 51)

  • Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus. (Liber I Maccabaeorum 13, 37)

  • Fecit pacem super terram, et lætatus est Israël lætitia magna. (Liber I Maccabaeorum 14, 11)

  • Fratribus qui sunt per Ægyptum Judæis, salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis Judæi, et qui in regione Judææ, et pacem bonam. (Liber II Maccabaeorum 1, 1)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina