Fundar 106 Resultados para: Pacem

  • O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: (Liber Ecclesiasticus 41, 1)

  • det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos: (Liber Ecclesiasticus 50, 25)

  • Vetus error abiit: servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus. (Liber Isaiae 26, 3)

  • Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. (Liber Isaiae 26, 12)

  • An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi. (Liber Isaiae 27, 5)

  • formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. (Liber Isaiae 45, 7)

  • Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem ; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! (Liber Isaiae 52, 7)

  • Creavi fructum labiorum pacem ; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. (Liber Isaiae 57, 19)

  • Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum ; semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. (Liber Isaiae 59, 8)

  • Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam. (Liber Isaiae 60, 17)

  • Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido. (Liber Ieremiae 8, 15)

  • Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. (Liber Ieremiae 9, 8)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina