Fundar 47 Resultados para: Pretium

  • Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, (Liber Numeri 22, 7)

  • Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. (Liber Numeri 35, 31)

  • vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus: (Liber Deuteronomii 14, 25)

  • Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. (Liber Deuteronomii 23, 18)

  • Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 24, 7)

  • sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 24, 15)

  • Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens : Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam : daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est. (Liber I Regum 21, 2)

  • Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto. (Liber II Paralipomenon 24, 9)

  • Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi. (Liber Nehemiae 6, 13)

  • Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. (Liber Iob 28, 13)

  • et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ; (Liber Psalmorum 48, 9)

  • Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. (Liber Psalmorum 61, 5)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina