Fundar 47 Resultados para: Pretium

  • pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. (Liber Proverbiorum 6, 26)

  • Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. (Liber Proverbiorum 12, 27)

  • Agni ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium. (Liber Proverbiorum 27, 26)

  • Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. (Liber Proverbiorum 31, 10)

  • Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum: et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem. (Liber Ieremiae 20, 5)

  • Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium, (Prophetia Ezechielis 16, 31)

  • Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius. (Prophetia Ezechielis 22, 25)

  • Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarium. (Prophetia Zachariae 11, 13)

  • Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 6)

  • Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 9)

  • cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum. (Actus Apostolorum 4, 37)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina