Fundar 394 Resultados para: Principes

  • Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. (Liber I Paralipomenon 23, 24)

  • Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. (Liber I Paralipomenon 24, 4)

  • Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 5)

  • Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 12)

  • Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. (Liber I Paralipomenon 26, 21)

  • Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, (Liber I Paralipomenon 26, 26)

  • fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)

  • Filii autem Israël secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et præfecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli præerant. (Liber I Paralipomenon 27, 1)

  • Dan vero, Ezrihel filius Jeroham: hi principes filiorum Israël. (Liber I Paralipomenon 27, 22)

  • super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiæ regis David. (Liber I Paralipomenon 27, 31)

  • Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 28, 1)

  • Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël. (Liber I Paralipomenon 28, 4)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina