Fundar 394 Resultados para: Principes

  • omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes. (Liber I Paralipomenon 7, 11)

  • Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)

  • Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. (Liber I Paralipomenon 8, 6)

  • Jehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii ejus principes in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 8, 10)

  • Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon: hi fugaverunt habitatores Geth. (Liber I Paralipomenon 8, 13)

  • Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 8, 28)

  • et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum. (Liber I Paralipomenon 9, 9)

  • Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. (Liber I Paralipomenon 9, 13)

  • Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent. (Liber I Paralipomenon 9, 33)

  • Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 9, 34)

  • Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël. (Liber I Paralipomenon 11, 10)

  • Hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus præerat, et maximus mille. (Liber I Paralipomenon 12, 14)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina