Fundar 76 Resultados para: Videre

  • Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, (Liber Esdrae 4, 14)

  • Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ? (Liber Thobis 12, 3)

  • Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. (Liber Thobis 12, 21)

  • Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. (Liber Iudith 9, 6)

  • Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. (Liber Psalmorum 15, 10)

  • Credo videre bona Domini in terra viventium. (Liber Psalmorum 26, 13)

  • Quis est homo qui vult vitam ; diligit dies videre bonos? (Liber Psalmorum 33, 13)

  • Et dixit Mathathias: Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum? (Liber I Maccabaeorum 2, 7)

  • quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 3, 59)

  • Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus. (Liber I Maccabaeorum 7, 30)

  • eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam. (Liber II Maccabaeorum 6, 9)

  • idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. (Liber Proverbiorum 7, 15)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina