Fundar 76 Resultados para: Videre

  • Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 35)

  • Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. (Actus Apostolorum 15, 6)

  • His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. (Actus Apostolorum 19, 21)

  • et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. (Actus Apostolorum 22, 18)

  • Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. (Actus Apostolorum 28, 20)

  • Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: (Epistula ad Romanos 1, 11)

  • Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. (Epistula I ad Corinthios 16, 7)

  • deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: (Epistula ad Galatas 1, 18)

  • Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 17)

  • Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos: (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 6)

  • qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)

  • desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, (Epistula II ad Timotheum 1, 4)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina