Fundar 363 Resultados para: Esau et Jacob

  • at ille nequaquam inquit Jacob appellabitur nomen tuum sed Israël quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines prævalebis (Liber Genesis 32, 28)

  • interrogavit eum Jacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quæris nomen meum et benedixit ei in eodem loco (Liber Genesis 32, 29)

  • vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea (Liber Genesis 32, 30)

  • quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)

  • levans autem Jacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liæ et Raël ambarumque famularum (Liber Genesis 33, 1)

  • currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit (Liber Genesis 33, 4)

  • dixit Jacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius (Liber Genesis 33, 10)

  • dixit Jacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges (Liber Genesis 33, 13)

  • respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viæ tuæ non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei (Liber Genesis 33, 15)

  • reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir (Liber Genesis 33, 16)

  • et Jacob venit in Soccoth ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula (Liber Genesis 33, 17)

  • quod cum audisset Jacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent (Liber Genesis 34, 5)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina