Fundar 363 Resultados para: Esau et Jacob

  • dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non (Liber Genesis 27, 21)

  • accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Jacob est sed manus manus sunt Esau (Liber Genesis 27, 22)

  • ait tu es filius meus Esau respondit ego sum (Liber Genesis 27, 24)

  • vix Isaac sermonem impleverat et egresso Jacob foras venit Esau (Liber Genesis 27, 30)

  • dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau (Liber Genesis 27, 32)

  • auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi (Liber Genesis 27, 34)

  • at ille subiunxit juste vocatum est nomen ejus Jacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem (Liber Genesis 27, 36)

  • cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque hejulatu magno fleret (Liber Genesis 27, 38)

  • oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Jacob fratrem meum (Liber Genesis 27, 41)

  • nuntiata sunt hæc Rebeccæ quæ mittens et vocans Jacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te (Liber Genesis 27, 42)

  • dixit quoque Rebecca ad Isaac tædet me vitæ meæ propter filias Heth si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ nolo vivere (Liber Genesis 27, 46)

  • vocavit itaque Isaac Jacob et benedixit præcepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan (Liber Genesis 28, 1)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina