Fundar 106 Resultados para: Istum

  • dixit autem Moses ad Dominum præcipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum præsertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me (Liber Exodus 33, 12)

  • et ait Moses ad Dominum ut audiant Ægyptii de quorum medio eduxisti populum istum (Liber Numeri 14, 13)

  • dimitte obsecro peccatum populi tui hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum (Liber Numeri 14, 19)

  • quare nos fecistis ascendere de Ægypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum (Liber Numeri 20, 5)

  • at Israël voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes ejus (Liber Numeri 21, 2)

  • dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israël (Liber Numeri 27, 12)

  • et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum (Liber Deuteronomii 1, 31)

  • sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem (Liber Deuteronomii 2, 3)

  • transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Jordanem et montem istum egregium et Libanum (Liber Deuteronomii 3, 25)

  • ascende cacumen Phasgæ et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Jordanem istum (Liber Deuteronomii 3, 27)

  • præcipe Josue et corrobora eum atque conforta quia ipse præcedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es (Liber Deuteronomii 3, 28)

  • memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Ægypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti (Liber Deuteronomii 9, 7)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina