Fundar 491 Resultados para: Populum

  • tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum ejus percussimusque eos usque ad internicionem (Liber Deuteronomii 3, 3)

  • præcipe Josue et corrobora eum atque conforta quia ipse præcedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es (Liber Deuteronomii 3, 28)

  • diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos (Liber Deuteronomii 4, 10)

  • vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Ægypti ut haberet populum hereditarium sicut est in præsenti die (Liber Deuteronomii 4, 20)

  • populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere (Liber Deuteronomii 9, 2)

  • et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 9, 26)

  • dixitque mihi vade et præcede populum ut ingrediatur et possideat terram quam juravi patribus eorum ut traderem eis (Liber Deuteronomii 10, 11)

  • quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quæ sunt super terram (Liber Deuteronomii 14, 2)

  • judices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut judicent populum justo judicio (Liber Deuteronomii 16, 18)

  • cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Ægyptum equitatus numero sublevatus præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini (Liber Deuteronomii 17, 16)

  • adpropinquante autem jam prœlio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum (Liber Deuteronomii 20, 2)

  • his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est (Liber Deuteronomii 20, 8)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina