Fundar 240 Resultados para: Regnum

  • Tu rex regum es et Deus caëli, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi (Prophetia Danielis 2, 37)

  • Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ. (Prophetia Danielis 2, 39)

  • Et regnum quartum erit velut ferrum. quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc. (Prophetia Danielis 2, 40)

  • Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto. (Prophetia Danielis 2, 41)

  • Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum. (Prophetia Danielis 2, 42)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caëli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur comminuet autem, et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • signa eius, quia magna sunt et mirabilia eius, quia fortia et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 3, 100)

  • Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fœnum ut bos comedes, et rore caëli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)

  • Quod autem præcepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caëlestem. (Prophetia Danielis 4, 23)

  • Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de caëlo ruit Tibi dicitur Nabuchodonosor rex Regnum tuum transibit a te, (Prophetia Danielis 4, 28)

  • Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caëlum levavi, et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 4, 31)

  • O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina