Fundar 292 Resultados para: Salomon sapientia

  • classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quæ est juxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea (Liber I Regum 9, 26)

  • et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei (Liber I Regum 10, 3)

  • super sermonibus tuis et super sapientia tua et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit major est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi (Liber I Regum 10, 7)

  • rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio quæ reversa est et abiit in terram suam cum servis suis (Liber I Regum 10, 13)

  • fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius (Liber I Regum 10, 16)

  • fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis (Liber I Regum 10, 18)

  • sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis (Liber I Regum 10, 21)

  • magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia (Liber I Regum 10, 23)

  • congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem (Liber I Regum 10, 26)

  • rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas (Liber I Regum 11, 1)

  • de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore (Liber I Regum 11, 2)

  • sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum (Liber I Regum 11, 5)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina