Fundar 292 Resultados para: Salomon sapientia

  • fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater ejus (Liber I Regum 11, 6)

  • tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon (Liber I Regum 11, 7)

  • et hæc causa rebellionis adversus eum quia Salomon ædificavit Mello et coæquavit voraginem civitatis David patris sui (Liber I Regum 11, 27)

  • erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonæ indolis et industrium constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph (Liber I Regum 11, 28)

  • voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Ægyptum ad Susac regem Ægypti et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis (Liber I Regum 11, 40)

  • reliquum autem verborum Salomonis et omnia quæ fecit et sapientia ejus ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis (Liber I Regum 11, 41)

  • dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta anni sunt (Liber I Regum 11, 42)

  • dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius ejus pro eo (Liber I Regum 11, 43)

  • et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quæ fecerat Salomon (Liber I Regum 14, 26)

  • excelsa quoque quæ erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex (Liber II Regum 23, 13)

  • et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiæ et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini (Liber II Regum 24, 13)

  • id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus æris omnium vasorum (Liber II Regum 25, 16)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina