Fundar 34 Resultados para: fortitudinem

  • idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra (Liber Exodus 9, 16)

  • veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos (Liber Iudicum 16, 5)

  • at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam (Liber Iudicum 16, 28)

  • oculi enim ejus contemplantur universam terram et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex præsenti tempore contra te bella consurgent (Liber II Paralipomenon 16, 9)

  • et tenebit justus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem (Liber Iob 17, 9)

  • numquid præbebis equo fortitudinem aut circumdabis collo ejus hinnitum (Liber Iob 39, 19)

  • fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus (Liber Psalmorum 58, 10)

  • ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meæ (Liber Psalmorum 58, 17)

  • mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ benedictus Deus (Liber Psalmorum 67, 36)

  • negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati (Liber Sapientiae 16, 16)

  • et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terræ locum et semen ipsius obtinuit hereditatem (Liber Ecclesiasticus 46, 11)

  • et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret (Liber Isaiae 10, 14)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina