Fundar 367 Resultados para: illo

  • idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israël qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Jabisgalaad in illo exercitu non fuisse (Liber Iudicum 21, 8)

  • veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent (Liber Iudicum 21, 14)

  • in die illo suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus incipiam et conplebo (Liber I Samuelis 3, 12)

  • et instruxerunt aciem contra Israël inito autem certamine terga vertit Israël Philistheis et cæsa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum (Liber I Samuelis 4, 2)

  • currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput (Liber I Samuelis 4, 12)

  • et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israël melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum (Liber I Samuelis 9, 2)

  • accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput ejus quercui et illo suspenso inter cælum et terram mulus cui sederat pertransivit (Liber II Samuelis 18, 9)

  • et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore ejus properante autem illo et accedente propius (Liber II Samuelis 18, 25)

  • amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri (Liber II Samuelis 20, 13)

  • adhuc illo loquente Jonathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians (Liber I Regum 1, 42)

  • et tamen populus immolabat in excelsis non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in die illo (Liber I Regum 3, 2)

  • rex autem Salomon et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero (Liber I Regum 8, 5)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina