Fundar 367 Resultados para: illo

  • fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israël cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus (Liber I Regum 8, 65)

  • factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro (Liber I Regum 11, 29)

  • in tempore illo ægrotavit Abia filius Hieroboam (Liber I Regum 14, 1)

  • hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re (Liber II Regum 5, 18)

  • rex autem Syriæ pugnabat contra Israël consiliumque iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias (Liber II Regum 6, 8)

  • misit itaque vir Dei ad regem Israël dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt (Liber II Regum 6, 9)

  • et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino (Liber II Regum 6, 33)

  • recessit ergo Edom ne esset sub Juda usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore illo (Liber II Regum 8, 22)

  • in tempore illo restituit Rasin rex Syriæ Ahilam Syriæ et ejecit Judæos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc (Liber II Regum 16, 6)

  • in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum (Liber II Regum 18, 16)

  • in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset Ezechias (Liber II Regum 20, 12)

  • stetitque rex super gradum et percussit fœdus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent præcepta ejus et testimonia et cærimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba fœderis hujus quæ scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto (Liber II Regum 23, 3)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina