Fundar 60 Resultados para: latere

  • porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab qui percussit eum in latere et effudit intestina ejus in terram nec secundum vulnus adposuit Joab autem et Abisai frater ejus persecuti sunt Seba filium Bochri (Liber II Samuelis 20, 10)

  • sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathan filii ejus in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris ejus feceruntque omnia quæ præceperat rex et repropitiatus est Deus terræ post hæc (Liber II Samuelis 21, 14)

  • et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo (Liber I Regum 3, 20)

  • et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei (Liber I Regum 10, 3)

  • porro altare æneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem (Liber II Regum 16, 14)

  • porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem (Liber II Paralipomenon 4, 10)

  • ædificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas (Liber II Paralipomenon 26, 9)

  • cumque gravaret eos rex Ægypti atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Ægypti plagis variis (Liber Iudith 5, 10)

  • illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum (Liber Iudith 6, 9)

  • cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit (Liber Psalmorum 90, 7)

  • Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris (Liber Proverbiorum 3, 26)

  • propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec præteriet illum corripiens judicium (Liber Sapientiae 1, 8)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina