Fundar 60 Resultados para: latere

  • sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent (Liber Sapientiae 10, 8)

  • et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati (Liber Sapientiae 17, 3)

  • leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiæ tuæ in latere sugent (Liber Isaiae 60, 4)

  • ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuæ (Prophetia Ezechielis 4, 8)

  • et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portæ orientalis quæ respiciebat ad viam aquilonis (Prophetia Ezechielis 40, 44)

  • principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem juxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem (Prophetia Ezechielis 45, 7)

  • et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ in gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quæ respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem (Prophetia Ezechielis 46, 19)

  • et eduxit me per viam portæ aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quæ respiciebat ad orientem et ecce aquæ redundantes a latere dextro (Prophetia Ezechielis 47, 2)

  • Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. (Prophetia Danielis 6, 4)

  • et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere (Evangelium secundum Marcum 7, 24)

  • et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenæ de manibus ejus (Actus Apostolorum 12, 7)

  • scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est (Actus Apostolorum 26, 26)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina