Fundar 51 Resultados para: redimere honorem

  • constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in æqualitatem terræ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei (Liber Baruch 5, 7)

  • Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me somnium igitur, et interpretationem eius indicate mihi. (Prophetia Danielis 2, 6)

  • In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni et figura mea reversa est ad me et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum et magnificentia amplior addita est mihi. (Prophetia Danielis 4, 33)

  • O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)

  • Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient potestas eius, potestas æterna, quæ non auferetur et regnum eius, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)

  • Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)

  • ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)

  • confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit (Actus Apostolorum 12, 23)

  • his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quærentibus vitam æternam (Epistula ad Romanos 2, 7)

  • an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam (Epistula ad Romanos 9, 21)

  • reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem (Epistula ad Romanos 13, 7)

  • propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei (Epistula ad Romanos 15, 7)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina